Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XIX. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIX. GUDINANDO SAIONI THEODERICUS REX.

1. Maiora sibi facit credi, quisquis efficaciter iniuncta peregerit, quia indubitanter illi aliquid committitur qui optime comprobatur, et honestum suffragium est secundi iudicii documentum prionis. atque ideo ordinatione magnificorum virorum Abundantii praefecti praetorio atque Viliae comitis patrimonii ad illam provinciam te iubemus excurrere, ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora praecepta provisos nautas ad urbem Ravennatem die iduum Iuniarum deo auxiliante festinare compellas, quatenus nulla tarditas tam praeclaris iussionibus afferatur. cave ergo ne te venalitas maculet aut neglectus turpis involvat et tam magnae rei supra te ruentis pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar extiteris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License