Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
V. FLORIANO V. S. THEODERICUS REX.1. In inmensuns trahi non decet finita litigia. quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis adquiescant? unus enim inter procellas humanas portus instructes est, quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis iurgiis semper errabunt. 2. Et ideo spectabilitati tuae praesentibus effamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus supplicatur, et in comitis Annae iudicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta serventur. 3. Quia sicut nolumus oppressis negare iudicium, ita irrationabilibus querelis non praebamus assensum. cogi enim debet, ut sit quietus, qui suo vitio renuit esse pacificus. nam et medendi peritus invitum frequenter salvat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis iudice gravare posse sentitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |