Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXVIII. CARINO V. I. THEODERICUS REX.1. Habent hoc gloriosum praeiudicium bonarum merita personarum, ut otio torpescere non sinantur qui probis actionibus innotescunt: et ideo tam desiderio vestro satisfacientes, quam quod vos necessarios esse credidimus, iussis praesentibus evocamus, quatenus et viris nobilibus obsequia nostra decorentur et quae utilia nobis credimus, per te expedire possimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |