Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXI. DECORATO VIRO DEVOTO THEODERICUS REX.1. Thomas vir clarissimus intra Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo indictionum octavae nonae undecimae primae secundae et quintae decimae, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae quantitatem debere conqueritur. et quia utilitatem publicam diuturna non convenit ludificatione differri, ideoque devotio tua praesentia decreta suscipiens Marcum presbyterum, Andream et Simeonium vel reliquos, quos brevis subter adnexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat, ut, si eos non per calumniam, sed manifestos re vera fisco constiterit esse debitores, summam, quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant. 2. Providendum est enim, ne spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium. qui vero minus intentata cognoscunt, ad iudicium competens te imminente conveniant, ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita salvis legibus impleatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |