Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber V
    • XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXVIII. UNIVERSIS POSSESSORIBUS THEODERICUS REX.

1. Ammonet nos formarum cura praecipua, ut quae possunt noxie crescere, debeamus celerius amputare, quatenus et soliditas aquaeductus deo auxiliante incorrupta servetur et vobis leve sit opus, quod in teneris arboribus adhibetur. nam quae nunc virgulta sunt, erunt, si neglegantur, et robora. ista enim quae modo facili avulsione dirimuntur, postea vix securibus icta succumbunt. atque ideo sociata debetis properatione contendere, ut praesenti diligentia futuri laboris evadatis incommoda. haec est enim civilis eversio, sine oppugnatione discidium, aries, ut ita dixerim, fabricarum.

2. Quapropter omnem silvam, quae parietibus inimica consurgit, de Ravennati forma iubemus radicitus amputari, ut signini alvei reparata constructio talem nobis deducat liquorem, qualem potuit a fontibus suscipere puritatem. tunc erit exhibitio decora thermarum, tunc piscinae vitreis fontibus fluctuabunt: tunc erit quae diluat aqua, non inquinet, post quam lavari continuo non sit necesse. additur etiam quod, si ad potandum unda suavis influxerit, omnia nostro victui redduntur accepta, quando humanae vitae nullus cibus gratus efficitur, ubi aquarum dulcium perspicuitas non habetur. nam si lavari cupimus purissimis liquoribus, quanto magis satiari talibus festinamus? quae si nunc futura tractentur, nulli labor facit taedium, qui sumitur pro delectatione cunctorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License