Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XLIII. TRANSIMUNDO REGI VANDALORUM THEODERICUS REX.1. Quamvis a diversis regibus expetiti pro solidanda concordia aut neptes dedimus aut filias deo nobis inspirante coniunximus, nulli tamen aestimamus nos aliquid simile contulisse, quam quod germanam nostram, generis Hamali singulare praeconium, vestrum fecimus esse coniugium: feminam prudentiae vestrae parem, quae non tantum reverenda regno, quantum mirabilis possit esse consilio. 2. Sed stupeo vos his beneficiis obligatos Gesalecum, qui nostris inimicis, dum a nobis foveretur, adiunctus est, in vestram defensionem sic fuisse susceptum, ut qui ad vos viribus destitutus privatusque fortunis venerat, subita pecuniae ubertate conpletus ad gentes exteras probetur esse transmissus: qui quamvis deo iuvante laedere nihil possit, tamen animum vestrae cogitationis aperuit. 3. Quid expectent extraneorum iura, si sic meretur affinitas? nam si causa misericordiae susceptus est in regno vestro, teneri debuit: si nostri propter expulsus est, non oportuerat cum divitiis ad aliena regna transmitti, quae ne vobis redderentur infesta, nostra fecerunt absolute certamina. ubi est, quod tanta lectione saginatus alios solebas docere de moribus? hoc si voluisses cum sorore nostra tractare, utique vobis non potuisset accidere, quia nec fratrem permiserat laedi nec maritum fecerat in rebus talibus inveniri. 4. Atque ideo per illum et illum legatos nostros salutantes honorificentia conpetenti petimus, ut hanc iniustitiam deliberatio vestra pertractet, ne parentum nostrorum animus causis evidentibus excitatus cogitet aliquid temptare quod pacem videatur irrumpere. graviter siquidem dolet iniuria, quae contigerit insperata et si inde proveniat dolus, unde credebatur auxilium. quaedam vero per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, ut aestimantes omnia, quid fieri in tanta causa oporteat, providentia vestra reponat, quia non est leve prudentes viros in pacis constituta peccare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |