Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.1. Constat plerumque bene posse agi, ubi non defuerit persona monitoris. omnia enim sine priore confusa sunt et dum unusquisque iuxta voluntatem suam cogitat vivere, regulam cognoscitur omittere disciplinae. itaque antiquae consuetudinis morem secuti Curitanae et Celsinae insulis te iudicem per illam indictionem nostra cedit auctoritas. 2. Iustum est enim ut qui a reliquorum hominum sunt conversatione divisi, ad habitationes corum vadat qui eos probabili ratione componat, ne quaedam sit necessitas iniustitiae communes actus longe positos ignorasse. habetis igitur, supra dicti, qui inter vos emergentes causas et audire debeat et finire. et si quid etiam a nostra fuerit pietate decretum eodem commonente peragite, quia erroribus locus tollitur, quando vobis cui debeatis observare declaratur. quem credimus ita bonis actibus studere, ut augmenta nostrae gratiae possit accipere. necesse est enim ut a nobis remunerationem sumat, si vobis quae sunt profutura disponat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |