Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXVI. FORMULA COMITIVAE DIVERSARUM CIVITATUM.1. Saeculi huius honor humanae mentis est manifesta probatio, quia libertas animi voluntatem propriam semper ostendit, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subiacere. sed humanae mentis felix illa condicio est, quae arbitrium provectionis suae intra terminum moderationis includit et sic peragit dignitatis brevissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus. 2. Quapropter interdum, iudices, ad blanda descendite. laboriosum quidem, sed non est impossibile iustitiam suadere mortalibus, quam ita cunctorum sensibus beneficium divinitatis attribuit, ut et qui nesciunt iura rationem tamen veritatis agnoscant. necesse est enim, ut, quod a natura conceditur, summonente iterum eadem suaviter audiatur. et ideo non laboretis populis imponere quod eos constat et propria voluntate sentire. facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se possunt monitore compelli. 3. Propterea per indictionem illam in illa civitate comitivae honorem secundi ordinis tibi propitia divinitate largimur, ut et cives commissos aequitate regas et publicarum ordinationum iussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora praestemus, quando te probabiliter egisse praesentia senserimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |