Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX.1. Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? 2. Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus. gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. 3. Reliqua vero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramito divisisse—si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio ñ, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |