Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XLI. FORMULA AETATIS VENIAE.1. Gloriosa est supplicatio, quae veniam quaerit aetatis: quando se gravitatem de moribus profitetur accipere, quam maturitatem vitae adhuc non contingit intulisse. minor nascendo grandaevus cupis esse consilio. ita quod in humanis rebus audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. quapropter oblata supplicatione depromis, ut, cum tibi sit ratio firma prudentiae, actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur iure quod non potest utilitate titubare. hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere, libenter accipimus, quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis habere liberos contractus constanter affectat. 2. Atque ideo, si id tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi iura voluerunt, nos quoque probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in his causis reverenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne cum opinioni praestare volumus, utilitatem supplicis laedere videamur. cape igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando multo gravior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |