Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XLIII. FORMULA PROBATORIAE CHARTARIORUM.1. Constat militiam bene geri, quae probatis moribus videtur imponi, quando ipse secum potest revolvere, quod iudex eum admonere debuit: maxime cum ad patrimonia divinae domus talis mereatur accedere, ut detestabili cupiditate non possit accendi. deinde cum splendidissimum officium censoria quadam gravitate reluceat et turpe sit illi misceri qui dignis moribus non potest approbari, congruum videtur tales quaerere qui in nullo debeant displicere. atque ideo tribuni chartariorum suggestione comperta, penes quem officii est digna reverentia, ab illo die chartarii te volumus nomen adipisci, ut qui nobis bene acturus promitteris, documentis laudabilibus approberis. avaritiam declina: fuge longius iniqua compendia. multo melius proficitur, si bonis operibus serviatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |