Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XLIV. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLIV. FORMULA DE COMPETITIONIBUS.

1. Nescio quid grande de se videtur promittere, qui loca desiderat publica possidere. hoc enim ita fieri decet, si res squalida in meliorem loci faciem transferatur et revocetur ad ornatum quod pridem iacere videbatur incultum. atque ideo desideranti tibi illum locum proprietario iure concedimus, praeter aes aut plumbum vel marmora, si tamen ibi fuerint latere comperta. age itaque ut per te decorem sumat quod neglectum incuriosa vetustate iacuerat, quatenus boni civis laudem invenire merearis, si faciem tuae civitatis ornaveris, securus etiam ad quoslibet vel ad posteros transmissurus quod proprio fuerit labore compositum. quia tanto firmius unusquisque talia possidebit, quanto se auctoresque suos amplius expendisse probaverit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License