Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VIII
    • IV. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV. DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

1. Honorabile credimus indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure siquidem de se bene arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda sic videntur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper adversum. nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. et re vera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna promittere.

2. Quapropter locum sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam quod de nostris parentibus potuit aestimari. et ideo, quod divinitate propitia dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod vos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus nostris extitistis, nobis quoque simili devotione pareatis.

3. Suavius enim diligit heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. sed ut vobis benivolentiae nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi vobis fecimus relligione promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire cunctorum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License