Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
V. DIVERSIS GOTHIS PER ITALIAM CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.1. Voluissemus quidem vobis domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui deo sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab illo facta esse cognoscimus. cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum crederes promittere, quod generalitas videbatur optare. 2. Hoc vos sequentes exemplum pari devotione peragite, ne quid a praesentibus minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri. illum vero comitem vobis fecimus iurata voce promittere, ut, sicut nobis vestrum animum proditis devotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis. recipite itaque prosperum semper vobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam, blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos deo iuvante parentes nostri decenter evecti sunt et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper augmentum. 3. Credimus enim de divinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuvit, nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa virtutum laude floruistis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |