Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.1. Gratissimum nostro profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis in episcopatus electione iudicio. oportebat enim arbitrio boni principis oboediri, qui sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere, ut agnoscatis illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus ecclesiarum omnium religio pullularet. recepistis itaque virum et divina gratia probabiliter institutum et regali examinatione laudatum. 2. Nullus adhuc pristina contentione teneatur. pudoren non habet victi, cuius votum contingit a principe superari. ille quim immo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit. nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in partem ductus optavit? civica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine odio: clamoribus, non doloribus res ista peragitur. nam etsi persona summota sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur. 3. Quapropter redeunte legato vestro inlustri viro Publiano rationabile duximus ad coetum vestrum salutationis apices destinare. magna enim iucunditate perfruimur, quotiens cum nostris proceribus verba miscemus. et hoc quoque suavissimum vobis minime dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse gratiosum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |