Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXVII. DUMERIT SAIONI ET FLORENTIANO VIRO DEVOTO COMITIANO ATHALARICUS REX.1. Severitas publica sicut ab innocentibus vacat, ita necesse est, ut in sceleratis operam suae districtionis impendat, quia non semper unum merentur iudicium diversa merita personarum. morbi ipsi dissimilibus sucis sanantur herbarum: aliis cibi, aliis ferrum optatam revocat sospitatem et pro qualitate passionis praeceptum merentur artificis. 2. Et ideo devotio vestra per Faventinum territorium incunctanter excurrat et, si quos Gothorum atque Romanorum in direptionibus possessorum se miscuisse reppererit, secundum facti aestimationem et damnis affligantur et poenis, quia gravius plectendi sunt qui nec ammonitionibus iustis nec initiis principis oboediendum esse crediderunt, quando maior ambitus est novis dominis velle servire, ut commendati bonis initiis reliquam vitam securitatis munere perfruantur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |