Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IX
    • XIV. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIV. GILDILAE VIRO SUBLIMI COMITI SYRACUSANAE CIVITATIS, ATHALARICUS REX.

1. Provincialium Siculorum nobis est suggestione declaratum quaedam a tua potestate fieri, unde eorum fortunae videantur affligi. quod ideo leviter accepimus, quia ipsi vindicari praeterita noluerunt. constat enim esse dubium, quod concedit adversarius: et percelli non potest iure, cui mavult querelosus ignoscere. sed ut suspiciones iniquas futuris casibus abrogemus, observanda iugiter praesenti iussione decernimus, ut nec isti aliquid de futuro metuant nec tu per ignorantiam quae dicuntur incurras.

2. Prima fronte pro reparatione murorum pecuniae diversis provincialibus dicuntur extortae, cum tamen nulla exinde surrexerit promissa constructio. hoc si constat ammissum, aut muri exinde pro eorum munimine construantur aut unusquisque recipiat quod ei probatur incompetenter ereptum. nimis enim absurdum est spondere munitiones et dare civibus execrabiles vastitates.

3. Quorundam etiam substantias mortuorum sine aliqua discretione iustitiae fisci nomine caduci te perhibent titulo vindicare, cum tibi hoc tantum de peregrinis videatur esse commissum, quibus nullus heres aut testamentarius aut legitimus invenitur. nefas est enim, ut, quod a nobis praecipitur, a te nostro nomine per iniuriam vindicetur.

4. Praeterea conventionibus se gravari omnimodis ingemiscunt, ut ad iudicium deducendi paene tanta videantur amittere, quanta vix probantur addicti dispendia sustinere. vocatio enim iudicis spes iustitiae debet esse, non multa. nam ipse iuste suspectus redditur, ante cuius audientiam gravamina sentiuntur. unde censemus, ut, si nostra conveniunt decreta pulsatos, tantum commodi percipiat exsecutor, quantum gloriosus domnus avus noster pro honoribus personarum debere saiones accipere expressa quantitate constituit. commodum enim debet esse cum modo: nam si mensuram aequalitatis excesserit, vim sui nominis non habebit.

5. Si vero tua iussione conventio destinatur dumtaxat in illis causis atque personis, ubi te misceri edicta voluerunt, mediam portionem exsecutor accipiat, quam de praeceptis regiis sumere potuisset, quia non potest convenire iustitiae, ut tantum a te directo tribuatur, quantum pro reverentia nostrae iussionis offertur.

6. Si quis autem saluberrimi constituti temerator extiterit, in quadruplum iubemus ablata restitui, ut, quod delectatione cupiditatis ammittitur, asperitate dispendii vindicetur. Edicta vero gloriosi domni avi nostri vel universa praecepta, quae ad Siciliam pro commonendis universorum moribus destinavit, sub tanta volumus oboedientia custodiri, ut sacrilegii reus habeatur, quisquis beluinis motibus excitatus munimen temptaverit irrumpere iussionum.

7. Duorum negotia Romanorum etiam his invitis ad tuum diceris vocare iudicium: quae si cognoscis facta, ulterius non praesumas, ne dum vis iudicium incompetenter quaerere, reatum potius videaris invenire. memor enim prius debes esse edicti, qui inter alios mavis a te sequenda constitui: alioquin tota tibi decernendi auctoritas tollitur, si a te illa regula minime custoditur.

8. Ordinariis iudicibus amministrationum suarum potestas inlibata servetur. cognitores suos legitima turba comitetur. observationum illarum non mordearis invidia. Gothorum laus est civilitas custodita. tota ad vos fama confluit, si vobis rarus litigator observet. vos armis iura defendite, Romanos sinite legum pace litigare.

9. Navigiis vecta commercia te suggerunt occupare et ambitu cupiditatis exosae solum angusta pretia definire: quod non creditur a suspicione longinquum, etiamsi non sit actione vitiosum. quapropter si rumorem huiusmodi, ut convenit, vitare festinas, episcopus civitatis et populus conscientiae tuae testes assistant. omnibus placeat, quod ad cunctorum necesse est pertinere fortunas. pretia communi debent deliberatione constitui, quia non est delectatio commercii, quae iubetur invitis.

10. Quocirca sublimitatem tuam iussis praesentibus credidimus ammonendam, quia excedere nolumus quos amamus nec aliquid de talibus sinistrum patimur dici, per quos aliorum mores putamus posse recorrigi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License