Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
IX. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX.1. Tuta est condicio subiectorum, ubi vivitur sub aequitate regnantium: nec dubio decet rumore trahi, a quo debent non mutanda constitui. fidem siquidem rerum a ratione colligimus, quae numquam desiderantibus absconditur, si suis vestigiis perquiratur. 2. Atque ideo, quod beatitudini vestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae civitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a vobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. nihil enim in tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditor, etiam tacitus ab excessibus excusatur. manifesta proinde crimina in talibus vix capiunt fidem: quicquid autem ex invidia dicitur, veritas non putatur. 3. Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis vestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |