Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IX
    • XXIV. SENATORI PPO ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIV. SENATORI PPO ATHALARICUS REX.

1. Si te voluntas nostra adhuc latentem aut inhonorum forsitan invenisset, gauderemus quidem repertum, sed bene dubitaremus acturum, quia spes magis quam fructus in novo est. sed cum domni avi nostri innumeris provectibus magnoque iudicio glorieris, inconveniens res est disceptationi subdere, quem vix possumus sub admiratione praedicare. tanti quippe principis non examinanda, sed veneranda est sententia, quia non potest de factis eius ambigi, cum et nos ab ipso cognoscamur electi: qui divinae supplicationi semper assiduus exegit meritis, ut illa faceret quae superna gratia custodiret.

2. Nam quem ille virum aut exercitibus praeficiens cum victoria non recepit aut iudicem cingens non iustissimum comprobavit? cum futuris rebus eum crederes habere tractatum: nam quod concepisset animus, reddebat semper effectus miroque sapientiae studio non habebat dubium, quod veraciter praevidebat esse venturum.

3. Denique ex te probare possumus eximium principis institutum. quem primaevum recipiens ad quaestoris officium mox repperit conscientia praeditum et legum eruditione maturum. fuisti nimirum summa temporum laus, ut illum sic ad omnia sollicitum inoffensa redderes famulatione securum, dum molem tantam regalis ingenii facundiae tuae viribus sustineres. te in dictationibus amoenum, te ad iustitiam rigidum, te habuit a cupiditatibus alienum.

4. Beneficia quippe ipsius nulla abominabili taxatione vendebas, ut honor tibi ad opinionis divitias proficeret, dum minime pretio subiaceret. hinc est quod videbaris aequissimo principi gloriosa dilectione sociatus, quia eras a vitiis probabili sequestratione divisus. interpellantium te ponderibus sapientissimus arbiter onerabat tantumque de animi tui cognita disceptatione praesumpsit, ut in beneficii locum tuum praestaret aestuantibus sine aliqua cunctatione iudicium.

5. Quotiens ille te grandaevis proceribus inputavit, dum non sufficerent ad primordia tua, quos tanta longaevitas aetatis instruxerat? erat plane quod in te praedicaret eximium, animum ad promerenda beneficia patulum et contra vitia cupiditatis obstructum, dum nescio quo pacto rara est in hominibus manus clausa et aperta iustitia.

6. Veniamus ad magisteriam dignitatem, quam non pecuniae largitate, sed morum nosceris suffragio consecutus: quo loco positus semper quaestoribus affuisti. nam cum opus esset eloquio defaecato, causa tuo protinus credebatur ingenio. exigebaris a benigno principe quod se tibi noverat minime commisisse et quadam gratia praeiudiciali vacuabat alios labore, ut te sententiae suae copiosa laude compleret.

7. Non enim proprios fines sub te ulla dignitas custodivit, quando conscientiae tuae constat creditum, quod a multis fuit proceribus sincerissime peragendum. nescivit quisquam de te summurmurare contraria, cum tamen de principali gratia sustineres invidiam. derogare cupientes vicit integritas actionis: adversi tui coacti saepe locuti sunt quod animus non habebat. nam quaelibet malitia formidat contra manifesta bona aliquid profiteri, dum generalibus odiis veretur exponi.

8. Egisti rerum domino iudicem familiarem et internum procerem. nam cum esset publica cura vacuatus, sententias prudentium a tuis fabulis exigebat, ut factis propriis se aequaret antiquis. stellarum cursus, maris sinus, fontium miracula rimator acutissimus inquirebat, ut rerum naturis diligentius perscrutatis quidam purpuratus videretur esse philosophus. longa fiunt, si cuncta proferamus: quin potius ad beneficia nostra convertimur, ut quod ab illo cognoscebatur deberi, ab herede inperii tibi sentias iuste persolvi.

9. Quapropter iuvante deo, quo auctore omnia prosperantur, ab indictione duodecima in praefecturae praetorianae te suggestu atque insignibus collocamus, ut probatum iudicem sine metu provinciae suscipiant, quas hactenus inproborum cognovimus actione fatigatas. sed quamvis habeas paternam praefecturam Italico orbe praedicatam, aliorum tibi tamen exempla non ponimus: utere moribus tuis et omnium vota complesti.

10. Percurre iuvante deo gloriae campum, quem semper a te novimus expetitum. nam si te continentem, ut credimus, et dignitas ista probaverit, hoc est saeculi ambitiosa superasse. solitus es quidem iusta non vendere: sed nunc oportet inpensius laesis per iniuriam subvenire. invigilet incorruptibilis sensus adversus male consuetas manus: excludatur undique studium fraudulentum, quia hoc dignum est per iudicem provenire sincerum. diutius quidem differendo pro te cunctorum vota lassavimus, ut et benivolentiam in te probaremus generalitatis et cunctis desiderabilior advenires. habet hoc enim humana condicio, ut celerius adepta fastidio sint, dum omne pretiosum vilescit oblatum et contra dulcius accipitur, quod sub aliqua dilatione praestatur.

11. Sed non sumus tantummodo de tuorum temporum laude contenti: perquire omnia ad titulos praefecturae praetorianae pertinentia, quae aliorum visa est fraudare cupiditas. non liceat quemquam gloriari furtis aut praeiudiciis suis. lumen te inmisimus rebus celatis, quando nec prudentiae tuae quisquam poterit illudere nec fidem aliqua oblatione lentare.

12. Constitue et huic regulam dignitati, qui ante actis fascibus mirabilis continentiae exempla praebuisti. nam licet paene omnes honores summos aequaliter egeris, habes tamen proposita conscientiae bona, ubi nullam decet esse mensuram. hic enim decorum est terminum non habere: hic honesta probatur ambitio, cuius etiam et nimietas placet. omne siquidem praedicandum quanto profusius quaeritur, tanto gloriosius invenitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License