Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • IX. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IX. IUSTINIANO AUGUSTO THEODAHADUS REX.

1. Aequum est, sapientissime imperator, ut illa nobis libenti animo faciatis impendi, ad quae si essemus desides, a vestra potius clementia deberemur hortari. vobis enim gratum esse non dubium est, quicquid per nos ad Italiae decorem contigerit expediri, quia laudibus vestris iure proficit, quando videtur crescere quod ad nostrae rei publicae potest gloriam pertinere.

2. Quapropter exhibens principatui vestro reverentissimum salutationis affectum harum portitorem ad illa direximus exhibenda, ad quae quondam Calogenitus fuerat destinatus, ut, etsi persona rebus humanis subtracta est, beneficia tamen vestra ad nos, domino iuvante perveniant, ne cassetur desiderium quod convenienter est de nostra praesumptione securum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License