Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • XXVII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.

1. Non dare, sed reddere videtur expensas, quisquis tributariis aliquo remedio subvenire festinat. quid enim iustius est quam petenti conferre quod intellegitur ipse laborasse? ad misericordiam forsitan pascantur otiosi: cultor agri ad futuram famem deseritur, nisi ei, cum necesse fuerit, subvenitur.

2. Quapropter industriosae Liguriae devotisque Venetiis copia subtracta dicitur esse de campis: sed nunc nascatur in horreis, quia nimis impium est plenissimis cellis vacuos esurire cultores. atque ideo illustris magnitudo vestra, quorum dignitas ad hoc legitur instituta, ut de repositis copiis populum saturare possetis, Liguribus, quos tamen indigere cognoscitis, tertiam portionem ex horreis Ticinensibus atque Dertonensibus per solidum viginti quinque modios distrahi censitote.

3. Venetis autem ex Tarvisiano atque Tridentino horreis ad definitam superius quantitatem idem dari facite tertiam portionem, ut miserata divinitas copiam largiri possit, quam homines in se exercuisse cognoscit. et ideo tales viros his distributionibus adhibete, ut indulgentia nostra maxime ad illos perveniat qui suis viribus pasci minime potuerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License