Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • XXVIII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVIII. SENATORI PPO THEODAHADUS REX.

1. Decet regiam iustitiam custodire quod a iudicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis studio fecisse videantur. et ideo arcarios prorogatores tritici, vini et casei, macellarios, vinarios, capitularios horreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romam vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et eos, qui ripam Ticinensem et Placentinam sive per alia loca quicumque publicos titulos administrare noscuntur, quos a vobis conperimus ordinatos, cuius iudicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tamquam a nobis facta esse credantur, nec sinimus contra illos cuiusquam praevalere malitiam, qui vestro iudicio amministrationes publicas susceperunt.

2. Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper iustitiae, conquiescat: consuetudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiae: non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. sint ergo intrepidi, qui vestra voluntate vel sunt vel fuerint ordinati: procurent sibi necessaria securi: non timeat intra hoc quinquennium expelli, quem commendaverit probitas actionis.

3. Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eminentiae vestrae rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi, quibus commissum est exercere singulos apparatus, de iniusto gravamine non querantur. sed quoniam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, si qui a vobis titulis ordinatis, sive suffragiis sive patronorum precibus nisus, visus fuerit cuique succedere, statim triginta librarum auri multa feriatur, a vobis nihilominus exigenda.

4. Quod si ad hoc damnum idoneus non potuerit inveniri, corporali supplicio poenam luat qui non potuerit in supra dicta perculsione sufficere et frustretur ausibus suis, poena etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiversatione venire temptaverit. nihil enim securum, nihil poterit stabile reperiri, si semper invidentium vota ad illicitas accedere permittantur insidias. quod magnitudo vestra in omnium faciat pervenire notitiam, ne quis per ignorantiam se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License