Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XI
    • XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM.

1. Si otiosi populi urbium singularum sub pretiorum iustitia continentur, quanto magis debet laborantibus subveniri, ne utilitas commeantium saucietur discrimine fortuitorum! et ideo susceptio transeuntium requies debet esse curarum, ne quod ad levamen inventum esse constat, detestabile potius gravamen infligat. recipiatur hospes ad pretia definita: iniquitatem non patiatur avaram qui invitatur ad gratiam, quando turpis aucupatio est terrere enormitate pretii et susceptione blandiri.

2. Praedoni similis est, qui sub iniqua cupit voluntate distrahere: utrosque enim constat aliena velle diripere et considerationem iustitiae non habere. nescitis quanta possitis adquirere moderati? ultro ad commoda vestra veniunt, qui vos temperanter agere posse cognoscunt. nullus ergo se aestimet, quod est familiare semper absentium, longinquitatis oblivione defendi, quando ad nos cotidie veniunt qui vestra mercimonia patiuntur.

3. Cavete potius damna multarum, qui lucrorum aviditates appetitis. sex enim solidorum dispendium se noverit sustinere et laceratione corporis affligendum, si quis aliter vendendum esse crediderit, quam miles noster in rem directus pretia cum civibus atque episcopis locorum habita deliberatione censuerit. sufficere enim debent omnibus honesta lucra de civibus, ne obsessa potius itinera videantur esse latronibus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License