Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XI
    • XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXIII. DE CONCEDENDIS DELEGATORIIS.

1. Moras intercipit, quem praestandi consuetudo constringit, quia plus ille ad beneficia compellitur, qui innata benivolentia commonetur. neque enim decet, ut nostrorum factorum dissimiles esse debeamus, dum oporteat crescere numerositate remedii, cui administrationis tempora videntur augeri. et ideo de praesenti vobis delegatorios nostra largitur humanitas, ut tunc habeatis commoda praemii, quando estis et sudoris terminum consecuti. non vos anxia mora suspendimus nec cruciabili dilatione fatigamus. unus sit finis sollicitudinis et laboris. nam differendum quis putet, si beneficia sua vendere non retractet?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License