Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXIV. ANTHIANO SUGGERENTE DICTUM EST.1. Petitionem tuam retinebit officium, donec consensum sequentium, dum facultas fuerit, inquiramus, quia uni incaute creditur quod est a plurimis asserendum. ite omnes provecti. estote cuncti feliciter approbati. nil sustinuistis dubium, dum omne iudicium habeatur incertum. sola vos alpha complectitur, ubi ea littera non timetur. sic enim unusquisque proprio usus est voto, tamquam de alieno non pependisset arbitrio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |