Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XI
    • XXXVII. LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXVII. LUCINO V. C. CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR PPO.

1. Bene antiqua moderatione provisum est, ut laboris sui pretia recipiant qui publicis utilitatibus obsecundant, ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? quicquid enim paene in re publica geritur, eorum strenuitate completur et, quod difficillimum serviendi genus est ‚ sic enim omnia cogitur implere, ut non permittatur excedere ‚, exercitibus paret, armatis obtemperat et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam.

2. Quid publicas illationes per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non praesumunt? eorum est etiam sudoribus applicandum, quod victuales expensae longe quidem positae, sed tamquam in urbe regia natae sine querela provincialium congregantur, quia dum suis temporibus aliquid apte quaeritur, danti dispendium non putatur.

3. Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis iussionum, et quicquid pro continendis omnibus gratificationis accipimus, eorum iuste provisionibus applicamus. splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti paedagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pericula formidantur. erudiatur quis forensibus litteris: alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu continuae devotionis eruditur.

4. Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur, ut et sibi aliquando accipiat, qui semper rei publicae utilitatibus adquirebat. quocirca illi primiscrinio iam militiae labore perfuncto ex canone provinciae Campaniae tertiae illationis tot solidos sollemniter te dare censemus, ut et ille iustis laboribus perfruatur et posteri eius exemplum liberae famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License