Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XI
    • XXXIX. VITALIANO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXXIX. VITALIANO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

1. Apparet, quantus in Romana civitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia provisa satiaret, quatenus circumiectae provinciae peregrinorum victui sufficerent, cum illi se ubertas advecta servaret. nam quam brevi numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat!

2. Testantur enim turbas civium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus, mirabilis magnitudo thermarum et illa numerositas molarum, quam specialiter contributam constat ad victum. hoc enim instrumentum nisi fuerit usuale, necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere nec parti aliae convenire. denique haec quasi vestimenta pretiosa corporum ita sunt indicia civitatum, dum nullus adquiescit superflua facere, quae se novit magnis pretiis explicare.

3. Hinc enim fuit, ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Bruttii boum pecus indigena ubertate praestarent. fuit nimirum utrumque mirabile, ut et provinciae tantae civitati sufficerent et sic ampla civitas earum beneficiis victualium indigentiam non haberet. erat quidem illis gloriosum Romam pascere: sed quanto dispendio videbatur posse constare adducere tam multis itineribus quae darentur ad pondus, dum quae probabantur decrescere nullus poterat imputare!

4. Redactum est ad pretium, ubi pati non poterant detrimentum, quod nec itineribus imminuitur nec laboribus sauciatur. intellegant provinciae bona sua. nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sint ad compendia solvenda munifici? et ideo ambos titulos in assem publicum iam redactos diligentia tua statutis illationibus procurabit, ne meis temporibus neglegentes esse videantur qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt.

5. Nam licet et alias provincias studuerim reficere, nihil tamen in illis actum est quod voluerim vindicare. senserunt me iudicem suum et quibus privatus ab avis atavisque praefui, vivacius nisus sum in meis fascibus adiuvare, ut me agnoscerent retinere affectum patriae, quos in meis provectibus sentiebam propensa exultatione gaudere. pareant ergo non compulsione aliqua, sed amore, quando et hanc summam illis imminui, quae solebat offerri. nam cum mille ducenti solidi annuis praestationibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi, ut exultarent gaudiorum crementis de oneribus imminutis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License