Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XL. INDULGENTIA.1. Quamvis nomen ipsum iudicis dicatum videatur esse iustitiae et totius anni orbitam aequitatis iubeamur ambulare vestigiis, his tamen diebus in domicilium pietatis iure deflectimus, ut ad redemptorem omnium remissionis itinere pervenire possimus. ex hac enim virtute suavissimos fructus legimus et remittendo aliis nobis parcimus. nam qui periculose iusti sumus, sub securitate semper ignoscimus. quapropter poenas abdicimus, tormenta damnamus et tunc vere iudices sumus. 2. Macte, indulgentia, quae solvis et praesules. tu patrona humani generis, tu afflictis rebus medica singularis. quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? ab universis necessario peteris, quando sub te spes vitae sumitur, quae sub iustitia non habetur. nam dum cum tribus aliis sororibus caelesti gratia perfruaris et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi, quamvis et ipsae virtutes sint, honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt. sed quid tantum de terrena conversatione dicamus? pietas est, quae regit et caelos. o si tecum liceret longis habitare temporibus! totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut parcere tolleretur. 3. Sed providentissime tanta res sacris solum temporibus videtur esse concessa, ut gratius mundus acciperet, unde pro rerum novitate gauderet. quapropter abstine noxiam, lictor, securem, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris vindicare: ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. catenas tuas lacrimis madidas felicior rubigo suscipiat: illud potius reconde, quod solebat includere. auditoria feralium vocum meliore sorte mutescant. sic re vera nomen custodis sine mortibus alienis. quid semper inferis laboras? aliquando et superis milita. otium tibi clemens actus indicit. qui iustitiae inexorabili excubat necesse est, ut eum pietas benigna discingat. 4. Et ideo cella gemituum, tristitiae domus, apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unum tormentum sustinet reus, qui antequam incurrat necis exitus, a superis probatur abscisus. primum pedor ille collega catenarum abominabili maerore discruciat: auditum alieni gemitus et lamenta conturbant: gustum ieiunia longa debilitant: tactum pondera prementia defetigant: lumina diutinis tenebris obtusa torpescunt. non est unum clausis exitium: multifaria morte perimitur, qui carceris squalore torquetur. 5. Nunc ergo reos de Averno tuo victuros emitte: redeant ad superos, qui ex magna parte inferos pertulerunt: atria tua vacuitatibus impleantur. locus ille perennium lacrimarum quondam tristes incolas perdat. non sunt inde qui laeti sunt: qui tunc profecto habebit gratiam, si desertus appareat. exite, inclusi, vicina semper morte pallentes: redite ad lucem, quos caligantes tenebrae possidebant, nihil amplius optata morte passuri, nisi quod adhuc poteratis occidi. 6. Sed vos, qui nulla debetis ambitione iam decipi, delicta derelinquite cum catenis, dierum beneficiis absoluti. vivite nunc honestate, qui didicistis superstites mori. cognoscite quam beneficialis sit bona conversatio: altera contulit teterrimum carcerem, haec novit splendidam tribuere libertatem: ista praestabit ut velis vivere, illa dedit ut eligeres iam perire. si leges astringunt, ulterius vos nullus includit. secreta pavescite: ad forum sine trepidatione venite. 7. Illa iuste refugitis, per quae tristia pertulistis. mirentur vos liberos, qui viderunt reos. odisse debetis quod vos tradidit neci. pecora ipsa vitare norunt, quae se laesisse cognoscunt: itinera illa non repetunt, ubi in foveam corruerunt. tenaces laqueos avis cauta declinat, haerentem viscum ales suspecta non insidet. pisceus lupus harenis se mollibus, ut plumbati lini insidias evadat, immergit: cuius ut superducta retia eius tergum frustra diraserint, alacer in undas exilit et vitati periculi gaudia liberatus agnoscit. 8. Scarus esca pellectus, cum iunceum carcerem coeperit introire, mox se ad exitium suum invitatum fuisse cognoverit, in caudam labitur, paulatim se ab angusto subducens. quem si alter eiusdem generis cognoverit inretitum, extrema eius mordicus trahit, ut qui sibi captus non potest subvenire, alterius solacio probetur evadere. sic et sauri argutum piscium genus a velocitate nominati cum se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus aequabiliter illigati totis nisibus trahentes retrorsum socium conantur liberare captivum. plura sunt, si talia perquirantur. omnia enim, quae possunt habere contraria, facilis casus absumeret, si curam salutis propriae non haberent. 9. Ad te, claustrorum magister, verba revocemus. patere poenale secretarium tuum innocenter esse secretum. torqueris quidem, quod nullus affligitur: a communibus gaudiis maestus exciperis, dum tibi soli non parcitur venia generali, lividae invidiae comparandus. sustine de omnium securitate iacturam, qui habuisti de multorum afflictione laetitiam. sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi tantummodo vindica, quos lex pietatis gratia non relaxat, ne, cum truculentis parceret, asperrima facinora levigaret. solvamur ergo cuncti saecularibus actibus implicati. patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet evadere. claustra reos dimittant: nos vincula improbae cogitationis absolvant. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |