Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO.1. Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis, quando sinistros casus corrigunt, qui praestare prosperrime censuerunt. nam quemadmodum ferret nudus saevam barbariem et districtum principem, quando spoliatus iure negat quod affluens inferre didicerat? atque ideo illi vel illi Sueborum incursione vastatis fiscum quintae decimae indictionis serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio. 2. Unde oboedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero sollemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas quantitatem. cave ergo, ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post praedones. validas contra te apochas invenerunt: invictas securitates illis dedit calamitas sua: violentus abstulit quod quaerebas. cui nihil videtur relictum, a tributis constat esse liberatum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |