Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber XII
    • X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PPO.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

1. Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae gravant, debilitant, nisi sub celeritate discedant. reatus quidam est esse sub debito nec liber potest veraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. nam quid egit totius anni suscepta compulsio? summa futurae indictionis et quantitas exigatur.

2. Parcendo non parcitis: exonerando praegravatis et dum venales moras quaeritis, tributi onera duplicatis. relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia tota detestatione fellita. gravius percutit qui blandiendo grassatur et sub indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. post ista enim non vos credatis verbis iterum commoneri, sed inremissibili exactione compelli.

3. Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de provinciis sollemniter postulantur, dispunctis rationibus non aut per te intuleris aut destinaveris quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddis quae te male distulisse cognoscis, quia nimis iniquum est, ut assis publicus sub tua neglegentia iaceat et arcarius mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License