Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XV. FESTO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XV. FESTO V. I. ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX.

1. Gratum nobis est, quotiens de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et infirmorum auxilium et absentium credaris esse tuitio. nam ideo senatus prior esse meruisti, ut sequentibus pro iustitiae contemplatione praestares. unde fit, ut bona vobis crescat opinio gloriosae actionis exemplo. nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cuius bene conscientia iudicatur.

2. Idcirco praesenti iussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam discedentis, qui regnum petens alterius nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur, ne violentos cuiusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. perviae sunt enim semper iniuriis facultates absentium et quodam mode videtur occasio in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere.

3. Ideoque celsitudo vestra, quam votum est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos et, quod potestatibus rarum est, proficiat cunctis, quad universis celsior inveniris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License