Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVI. IULIANO COMITI PATRIMONII THEODERICUS REX.

1. Illud amplius nostris utilitatibus applicamus, quod misericordi humanitate concedimus. regnantis enim facultas tunc fit ditior, cum remittit, et adquirit nobiles thesauros famae neglecta vilitate pecuniae. hinc est quod consuetudinis nostrae humanitate commoniti opem fessis, manum porrigimus oneratis, ut pietatis nostrae remedio surgant qui fortunae suae acerbitate corruerant.

2. Dudum siquidem conductores Apuli deplorata nobis aditione conquesti sunt frumenta sibi inimicorum subreptionibus concremata, postulantes, ne cogantur ad integram praestationem, quibus commerciorum sunt commoda deminuta. quod nos pro ingenita humanitate considerandum esse iudicamus, ut, quorum non possumus accusare desidiam, relevandam aestimemus esse fortunam. inde enim constitutas pensiones inferri volumus, unde constat subiectos commoda consecutos.

3. Et ideo hanc causam sublimitatem tuam iubemus diligenter inquirere, ut, quantum eos minus vendidisse constiterit, de reliquis primae indictionis habita moderatione detrahatis: ita tamen ut nulla fraus nostris beneficiis inseratur, ne aliqua neglegentia reddaris obnoxius, qui semper nobis provida intentione placuisti, quia sicut nos tangunt supplicum damna, ita nobis eorum fructuosa debent esse compendia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License