Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XVIII. DOMITIANO ET VILIAE THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVIII. DOMITIANO ET VILIAE THEODERICUS REX.

1. Oportet vos colere et observare iustitiam, qui aequitatem populi dicere suscepistis, quando non licet delinquere, qui alios creditur sub aequitatis regula continere, ne fiat exemplum pravum qui electus ad laudabile cognoscitur institutum. et ideo ad interrogationem vestram curavimus praebere responsum, ne per dubitationem possitis errare, nisi, quod absit, velitis excedere.

2. Si Romani praedium, ex quo deo propitio Sonti fluenta transmisimus, ubi primum Italiae nos suscepit imperium, sine delegatoris cuiusquam pittacio praesumptor barbarus occupavit, eum priori domino summota dilatione restituat. quod si ante designatum tempus rem videtur ingressus, quoniam praescriptio probatur obviare tricennii, petitionem iubemus quiescere pulsatoris.

3. Illa enim reduci in medium volumus, quae, nostris temporibus praesumpta, damnamus, quia locus calumniandi non relinquitur, cum longi temporis obscuritas praeteritur.

4. De percussore tantummodo, non etiam peremptore fratris, quamquam omnium communi lege damnatur solumque sit parricidium quod totius tragoediam reatus exsuperet, tamen humanitas nostra, quae sibi etiam in sceleratis locum pietatis inquirit, praesenti auctoritate definit, ut huius modi portenta provinciae finibus abigantur. nam quibus fuit exosa societas parentum, civium non merentur habere consortium, ne puri corporis iucunda serenitas nebulosis maculis polluatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License