Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

1. Nefas est apud eos fidem beneficii prioris imminui, quibus alia convenit nostra saepius largitate praestari. sed sicut quae semel annuimus rescindi in perpetuum non merentur, sic qui largitatem nostram moderatis precibus impetrarunt, nostrorum terminos praestitorum inmodica non debent praesumptione transcendere.

2. Unde quia religiosi studii reverentia commonemur, ut quae dudum ecclesiae viri venerabilis Unscilae antistitis praestitimus, valere in perpetuum censeamus, nunc quoque illustrem magnificentiam tuam duximus admonendam, quatenus superindicticiorum onera titulorum praefata ecclesia in ea summa non sentiat, qua usque a magnifici viri patricii Cassiodori, pura nobis fide et integritate comperti, temporibus est soluta.

3. Ea vero quae a tempore beneficii ad ecclesiam nostram ab aliquibus est translata professio, commune cum universis possessoribus onus solutionis agnoscat et illius subiaceat functioni, cuius nacta est iura dominii. alioquin grata nobis augmenta eius esse non possunt, qui fisci damno proficit. sufficiat possessori compendium pensionis: tributa sunt purpurae, non lacernae, lucrum cum invidia periculum est: quanto melius omnia moderata gerere, quae nullus audeat accusare!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License