Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXIII. AGAPITO V. I. P. U. THEODERICUS REX.1. Nescit serenitatis nostrae prolatum semel titubare iudicium: nec quod provida dispositione constituit, cuiusquam occasionis surreptione mutavit. dudum siquidem ad Albinum atque Avienum patricios viros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conveniret: quod nobis factum sua relatione reserarunt. 2. Et ideo nunc praesenti auctoritate decernimus, ut, quem a supra memoratis magnificis viris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis prasini sine imminutione tribuatis, ut, quod nostra provisio confusionis tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |