1.
Sedenim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam vel in totum non
recipiendam, ut ex his eam impugnet ex quibus constat. nihil adeo est quod
obduret mentes hominum quam simplicitas divinorum operum quae in actu videtur,
et magnificentia quae in effectu repromittitur. et hinc quoque, quoniam tanta
simplicitate, sine pompa sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu, homo
in aqua demissus et inter pauca verba tinctus non multo vel nihilo mundior
resurgit, eo incredibilis existimatur consecutio aeternitatis.
2.
mentior si non e contrario idolorum sollemnia vel arcana de suggestu et
apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. pro misera
incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem.
quid ergo? nonne mirandum est lavacro dilui mortem? quia mirandum est, idcirco
non creditur? atquin eo magis credendum est: qualia enim decet esse opera
divina nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia
credimus. ceterum incredulitas miratur quia non credit: miratur enim simplicia
quasi vana, magnifica quasi impossibilia.
3.
et sit plane ut putas: satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit:
Stulta mundi elegit deus ut confundat sapientiam eius: et, Quae difficilia
penes homines facilia penes deum. nam si deus et sapiens et potens, quod etiam
praetereuntes eum non negant, merito in adversis sapientiae potentiaeque, id
est in stultitia et impossibilitate, materias operationis suae instituit:
quoniam virtus omnis ex his causam accipit a quibus provocatur.
|