1.
Huius memores pronuntiationis tanquam praescriptionis, nihilo minus quam
stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. quod utique ista materia
tantae dignationis meruit officium, ut opinor auctoritas liquidi elementi
exigenda est. atquin plurima suppetit, et quidem a primordio.
2.
nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes
deum quiescebant in principio. In primordio, inquit, fecit deus caelum et
terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super
abyssum, et spiritus dei ferebatur super aquas. habes, homo, imprimis aetatem
venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini
spiritus sedes, gratior scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae
adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus et terra imparata et
caelum rude: solus liquor, semper materia perfecta laeta simplex de suo pura, dignum
vectaculum deo subiciebat.
3.
quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo
constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis
aquis fecit; ut terram aridam expanderet, segregaris aquis expediit.
4.
ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis
praeceptum est animas producere: primus liquor quod viveret edidit, ne mirum
sit in baptismo si aquae animare noverunt.
5.
non enim ipsius quoque hominis figulandi opus sociantibus aquis absolutum est?
adsumpta est de terra materia [convenit], non tamen habilis nisi humecta et
sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam
superstite humore limo temperarant.
6.
si exinde universa vel plura prosequar quae de elementi istius auctoritate
commemorem, quanta vis eius aut gratia, quot ingenia quot officia quantum
instrumenti mundo ferat, vereor ne laudes aquae potius quam baptismi rationes
videar congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum si materiam
quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis
propriis parere fecit, si quae vitam terrenam gubernat etiam caelestia procura.
|