1.
Sed ea satis erit praecerpsisse in quibus et ratio baptismi recognoscitur prima
illa quae iam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad baptismi figuram, dei
spiritum qui ab initio super aquas vectabatur super aquas intinctorem
moraturum. sanctum autem utique super sanctum ferebatur, aut ab eo quod
superferebatur id quod ferebat sanctitatem mutuabatur, quoniam subiecta quaeque
materia eius quae desuper imminet qualitatem rapiat necesse est, maxime
corporalis spiritalem et penetrare et insidere facilem per substantiae suae
subtilitatem. ita de sancto sanctificata natura aquarum et ipsa sanctificare
concepit.
2.
ne quis ergo dicat, 'numquid ipsis enim aquis tinguimur quae tunc in primordio
fuerunt?' non utique ipsis, si non ex ea parte ipsis qua genus quidem unum,
species vero complures. quod autem generi attributum est etiam in species
redundat.
3.
ideoque nulla distinctio est mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an
alveo diluatur, nec quicquam refert inter eos quos Ioannes in Iordane et quos
Petrus in Tiberi tinxit: nisi si et ille spado quem Philippus inter vias
fortuita aqua tint plus salutis aut minus rettulit.
4.
igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum
sanctificationis consequuntur invocato deo. supervenit enim statim spiritus de
caelis et aquis superest sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae
vim sanctificandi combibunt.
5.
quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut quoniam vice sordium
delictis inquinamur aquis abluamur. sed delicta sicut in carne non comparent,
quia nemo super cutem portat maculasidololatriae aut stupri aut fraudis, ita et
eiusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti: spiritus enim dominatur,
caro famulatur. tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob
imperium, caro ob ministerium. igitur medicatis quodammodo aquis per angeli
interventum et spiritus in aquis corporaliter diluitur et caro in eisdem
spiritaliter emundatur.
|