1.
Sedenim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem
efficacia idolis suis subministrant. sed viduis aquis sibi mentiuntur. nam et
sacris quibusdam per lavacrum initiantur Isidis alicuius aut Mithrae. ipsos
etiam deos suos lavationibus efferunt. ceterum villas domos templa totasque
urbes aspergine circumlatae aquae expiant. passim certe ludis Apollinaribus et
Pelusiis tinguuntur, idque se in regenerationem et impunitatem periuriorum
suorum agere praesumunt. item penes veteres quisque se homicidio infecerat
purgatrices aquas explorabat.
2.
igitur si idolo, natura aquae quod propria [materia] sit abluendi, auspici
emundationis blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per dei
auctoritatem a quo omnis natura earum constituta est: si religione aquas
medicari putant, quae potior religio quam dei vivi agnitio?
3.
hic quoque studium diaboli recognoscimus res dei aemulantis, cum et ipse
baptismum in suis exercet. quid simile? immundus emundat, perditor liberat,
damnatus absolvit? suam videlicet operam destruet diluens delicta quae inspirat
ipse. haec quidem in testimonium posita sort repellentibus fidem, si minime
credant rebus dei, quarum adfectationibus apud aemulatorem dei credunt.
4.
an non et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant
adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem? sciunt opaci quique
fontes et avii quique rivi, et in balneis piscinae et euripi in domibus vel
cisternae, et putei qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis.
nam et esetos et lymphaticos et hydrophobas vocant quos aquae necaverunt aut
amentia vel formidine exercuerunt.
5.
quorsum ista rettulimus? ne quis durius credat angelum dei sanctum aquis in
salutem hominis temperandis adesse, cum angelus mali profanus commercium
eiusdem elementi in perniciem hominis frequentet. angelum aquis intervenire si
novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. piscinam Bethsaidam angelus
interveniens commovebat. observabant qui valetudinem querebantur. nam si quis
praevenerat descendere illuc, queri post lavacrum desinebat. figura ista
medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ex forma qua semper carnalia
in figura spiritalium antecedunt.
6.
proficiente itaque in omnibus gratia dei plus aquis et angelo accessit: qui vitia
corporis remediabant nunc spiritum medentur, qui temporalem operabantur salutem
nunc aeternam reformant, qui unum semel in anno liberabant nunc quotidie
populos conservant deleta morte per ablutionem delictorum. exempto scilicet
reatu eximitur et poena.
7.
ita restituitur homo deo ad similitudinem eius qui retro ad imaginem dei
fuerat: imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur: recipit enim
illum dei spiritum quem tunc de adflatu eius acceperat sed post amiserat per
delictum.
|