1.
Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et invitans spiritum sanctum.
sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem
eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo
autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari
spiritalem?
2.
sed est hoc quoque de veteri sacramento quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et
Manassem, Iacob [capitibus] impositis et intermutatis manibus benedixit, et
quidem ita transversim obliquatis in se ut Christum deformantes iam tunc
portenderent benedictionem in Christo futuram.
3.
tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a
patre descendit superque baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens
conquiescit: columbae figura delapsus in dominum ut natura spiritus sancti
declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter
ipso felle careat columba.
4.
ideoque Estote, inquit, simplices ut columbae: ne hoc quidem sine argumento
praecedentis figurae: quemadmodum enim post aquas diluvii quibus iniquitas
antiqua purgata est, post baptismum ut ita dixerim mundi, pacem caelestis irae
praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca et cum olea reversa - quod
signum etiam ad nationes pacis praetenditureadem dispositione spiritalis
effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta
columba sancti spiritus advolat pacem dei adferens, emissa de caelis ubi
ecclesia est arcae figura.
5.
'sed mundus rursus deliquit, quo male comparetur baptismus diluvio.' itaque
igni destinatur, sicut et homo cum post baptismum delicta restaurat: ut hoc
quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.
|