1.
Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot sollemnia
disciplinae, figurae praestructiones praedicationes, religionem aquae
ordinaverunt. primum quidem, cum populus de Aegypto [libere] expeditus vim
regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua
extinguit. quae figura manifestior in baptismi Sacramento? liberantur de
saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua
oppressum derelinquunt.
2.
item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno
remediatur. lignum illud erat Christus venenatae et amarae retro naturae venas
in saluberrimam aquam, baptismi scilicet, ex sese remedians.
3.
haec est aqua quae de comite petra populo profluebat: si enim petra Christus,
sine dubio aqua in Christo baptismum videmus benedici. quanta aquae gratia
penes deum et Christum eius ad baptismi confirmationem.
4.
nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta
potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit
sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum de agape docet aquae calicem
parvo oblatum inter opera dilectionis probat: ad puteum vires resumit, super
aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. perseverat
testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem aqua intervenit
- sciunt Pilati manus: cum vulneratur aqua de latere prorumpit - scit lancea
militis.
|