1.
Diximus quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem
instruunt. nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de
quaestiunculis quibusdam. baptismus a Ioanne denuntiatus iam tunc habuit
quaestionem ab ipso quidem domino propositam ad pharisaeos, caelestisne is
baptismus esset an veto terrenus: de quo illi non valuerunt constanter
respondere, utpote non intelligentes quia nec credentes.
2.
nos quidem quantula fide sumus tantulo et intellectu possumus aestimare divinum
quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen non et potestate, quod et Ioannem a
domino missum legimus in hoc munus, ceterum humanum condicione. nihil enim
caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet
praepositus quae est in hominis voluntate.
3.
denique legis doctores et pharisaei, qui credere noluerunt, nec paententiam
inire voluerunt. quodsi paenitentia humanum est et baptismus ipsius eiusdem
condicionis fuerit necesse est: aut daret et spiritum sanctum et remissionem
peccatorum si caelestis fuisset. sed neque peccata dimittit neque spiritum
indulget nisi solus deus.
4.
etiam ipse dominus nisi ipse prius ascenderet ad patrem aliter negavit spiritum
descensurum. ita quod dominos nondum conferebat servus utique praestare non
posset. adeo postea in Actin Apostolorum invenimus [quoniam] qui Ioannis
baptismum habebant spiritum accepisse sanctum, quem ne auditu quidem noverant.
5.
ergo non erat caeleste quod caelestia non exhibebat, cum ipsum quod caeleste in
Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum
translationem usque adeo defecerit ut quem praedicaverat, quem advenientem
designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur itaque
baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificarionis in
Christo subsecuturae.
6.
nam quod legimus, Praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
in futuram remissionem enuntiatum est, siquidem paenitentia antecedit, remissio
sequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat non idem ipse
perficit sed alii perficiendum procurat.
7.
ipse profitetur sua non esse caelestia sed Christi dicendo, Qui de terra est
terrena loquitur, qui de supernis venit super omnes est: item soli se
paenitentiae tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni: scilicet
quia vera et stabilis fides spiritu tinguitur in salutem, simulata autem et
infirma igni tinguitur in iudicium.
|