Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De Baptismo

IntraText CT - Text

  • XI.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI.

1. 'Sed ecce', inquiunt, 'venit dominus et non tinxit: legimus enim, Et tamen Iesus non ipse tinguebat verum discipuli eius.' quasi revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset.

2. non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est verbi gratia 'imperator proposuit edictum' aut 'praefectus fustibus cecidit'. numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere cui praeministratur. ita erit accipiendum Ipse vos tinguet pro eo quod est 'per ipsum tinguemini', vel 'in ipsum'.

3. sed nec moveat quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem in humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostolis struxerat?

4. itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes antepraecursor, eodem baptismo Ioannis, ne quo alio putes: quia nec extat alias nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat utpote nondum adimpleta gloria domini nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset nisi domini passione nec vita restitui sine resurrectione ipsius.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License