1.
Cum vero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime
pronuntiatione domini qui ait, Nisi natus ex aqua quis erit non habebit vitam,
suboriuntur scrupulosi immo temerarii retractatus quorundam quomodo ex ista
praescriptione [praestructione] apostolis salus competat quos tinctos non
inveniamus in domino praeter Paulum:
2.
immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum
esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi ut praescriptio salva sit,
aut rescindi praescriptionem si etiam et non tinctis salus statuta est. audivi,
domino teste, eiusmodi, ne qui me tam perditum existimet ut ultro excogitem
libidine stili quae aliis scrupulum incutiant.
3.
et nunc illis ut potero respondebo qui negant apostolos tinctos. nam si
[humanum] Ioannis baptismum impetrarant, domini cur desiderabant, quatenus unum
baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi volenti, Qui semel
lavit non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset? et
haec est probatio exerta adversus illos qui adimunt apostolis etiam Ioannis
baptismum, ut destruant aquae sacramentum.
4.
an credibile videri potest in eis personis viam tunc domino non praeparatam, id
est baptismum Ioannis, quae ad viam domini per totum orbem aperiendam
destinabantur? ipse dominos nullius paenitentiae debitor tinctus est:
peccatoribus non fuit necesse? quod ergo alii tincti non sint, non iam comites
Christi sed aemuli fidei, legis doctores et pharisaei.
5.
unde et suggeritur, cum adversantes domino tingui noluerint, eos qui dominum
sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis [suis] sapuisse, maxime quando
dominus cui adhaerebant testimonio Ioannem extulisset, Nemo, dicens, maior
inter natos feminarum Ioanne baptizatore.
6.
alii plane satis coacte iniciunt tunc apostolos baptismi vicem implesse cum in
navicula fluctibus mergerentur: ipsum quoque Petrum [per] mare ingredientem
satis mersum. ut opinor autem aliud est aspergi vel intercipi violentia maris,
aliud tingui disciplina religionis.
7.
ceterum navicula illa figuram ecclesiae praeferebat quod in mari, id est in
saeculo, fluctibus id est persecutionibus et temptationibus inquietetur, domino
per patientiam velut dormiente donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus
compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat.
8.
nunc sive tincti quoquo modo fuerunt sive illoti perseveraverunt ut et illud
dictum domini de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de
salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare: quia illis vel primae
adlectionis et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium
baptismi conferre posset, cum illum opinor sequebantur [illum] qui credenti
cuique salutem pollicebatur: Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et,
Remittuntur tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto.
9.
id si apostolis defuit nescio quorum fides tuta sit. uno verbo domini
suscitatus teloneum dereliquit, patrem et navem et artem qua vitam sustentabat
deseruit, [qui] patris exsequias despexit, summum illud domini praeceptum, Qui
patrem aut matrem mihi praeposuerit non est me dignus, ante perfecit quam
audivit.
|