Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De Baptismo

IntraText CT - Text

  • XIII.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIII.

1. Hinc ergo scelestissimi illi provocantes quaestiones, Adeo, dicunt, baptismus non est necessarius quibus fides satis est: nam et Abraham nullius aquae nisi fidei Sacramento deo placuisse. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praevalent.

2. fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem: at ubi fides aucta est, credentibus in nativitatem passionem resurrectionemque eius addita est ampliato sacramento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei quae retro erat nuda, nec potest iam sine sua <salvare> lege.

3. lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta: Ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. huic legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non introibit in regno caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur.

4. tunc et Paulus ubi credidit tunc tinctus est: et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat; Exsurge, dicens, et introi in Damascum: illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satin didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License