Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De Baptismo

IntraText CT - Text

  • XIV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV.

1. Sed et de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit, quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur ergo tint Gaium et Crispum et Stephanae domum? quanquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, attamen aliis apostolis praeceperat tinguere.

2. verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata inter illos et dissensiones movebantur dum alius Paulo se deputet, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguenduxn se missum ait sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere si prius praedicatum. puto autem licuit et tinguere cui licuit et praedicare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License