Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Septimius Florens Tertullianus
De Baptismo

IntraText CT - Text

  • XV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XV.

1. Nescio si quid amplius ad controversiam baptismi ventilatur. sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus videar interscindere. unus omnino baptismus est nobis tam ex domini evangelio quam et apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptisma et una ecclesia in caelis.

2. sed circa haereticos sane quae custodiendum sit digne quis retractet. ad nos enim editum est: haeretici autem nullum consortium habent nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem: ergo nec baptismus unus, quia non idem. quem cum rite non habeant sine dubio non habent, nec capit numerare quod non habetur: ita nec possunt accipere, quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est.

3. semel ergo lavacrum inimus, semel delicta abluuntur, quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus quotidie lavat quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis quoque factitaretur propterea de uno lavacro definitum est. felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License