1.
Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque dandi et accipiendi
baptismi commonefacere. dandi quidem summum habet ius summus sacerdos, si qui
est episcopus: dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi
auctoritate, propter ecclesiae honorem quo salvo salva pax est.
2.
alioquin etiam laicis ius est: 'quod enim ex aequo accipitur ex aequo dari
potest; nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi vocabuntur discentes
domini: id est, ut sermo non debet abscondi ab ullo, proinde et baptismus segue
dei census ab omnibus exerceri potest'. sed quanto magis laicis disciplina
verecundiae et modestiae incumbit cum ea [quae] maioribus competat, ne sibi
adsumant [dicatum] episcopi ofFicium. episcopates aemulatio schismatum mater
est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus sed non omnia expedire.
3.
sufficit scilicet in necessitatibus [ut] utaris sicubi aut loci aut temporis
aut personae condicio compellit: tunc enim constantia succurrentis excipitur
cum urguetur circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis si
supersederit praestare quod libere potuit.
4.
petulantia autem mulieris quae usurpavit docere utique non etiam tinguendi ius
sibi rapiet, nisi si quae nova bestia venerit similis pristinae, ut quemadmodum
illa baptismum auferebat ita aliqua per se [eum] conferat.
5.
quod si quae Acta Pauli, quae perperam scripta sunt, exemplum Theclae ad
licentiam mulierum docendi tinguendique defendant, sciant in Asia presbyterum
qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum
atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam enim fidei
proximum videtur ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne
discere quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi viros
suos consulant.
|