1.
Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. Omni
petenti te dato, suum habet titulum proprie ad eleemosynam pertinentem. immo
illud potius respiciendum, Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere
margaritam vestram, et, Manus ne facile imposueritis nechamartiis alienis
communicaveritis.
2.
quodsi quia Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et
exertam dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat in eam
viam tendere: spado et ipse inventus est non otiosus nec qui subito tingui
concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae divinae
impressus: sic oportebat deprehendi cui ultro deus apostolum miserat, [ad] quem
rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius
fidei | occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominos ostenditur, fides
non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio abripitur.
3.
sed et Paulus revera cito tinctus est: cito enim cognoverat Simon hospes vas
eum esse electionis constitutum. dei dignatio suas praemittit praerogativas:
omnis petitio et decipere et decipi potest.
4.
itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate,
cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa parvulos. quid enim
necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi
per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis
falli?
5.
ait quidem dominos, Nolite illos prohibere ad me venire: veniant ergo, dum
adolescunt, dum discunt, dum quo veniant docentur: fiant Christiani cum
Christum nosse potuerint. quid festinat innocens aetas ad remissionem
peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non
creditur divina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris.
6.
non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio
praeparata est tam virginibus per maturitatem quam viduis per vagationem, donec
aut nubant aut continentiae corroborentur. si qui pondus intellegant baptismi
magis timebunt consecutionem quam dilationem. fides integra secura est de
salute.
|