1.
Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et
pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum, ut
exponant etiam baptismumIoannis: Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua
- nobis gratulandum est si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines
nostras - simul enim de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et
spiritus, et subsecuturis temptationibus munimenta praestruimus. Vigilate et
orate, inquit, ne incidatis in temptationem.
2.
et ideo credo temptati sunt quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum
destituerint et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus ter etiam negaverit.
nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna caelestia consecuturum.
3.
ipsum dominum post lavacrum statim temptationes circumsteterunt quadraginta
diebus ieiuniis functum. 'ergo et nos' dicet aliquis, 'a lavacro potius ieiunare
oportet.' et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii gratulatio salutis?
4.
sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum
retorsit. namque populus mare transgressus et in solitudinem translatus, per
quadraginta annos illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et
gulae meminerat quam dei. deinde dominos, post aquam segregates in deserta
quadraginta dierum ieiunia emensus, ostendit non pane vivere hominem dei sed
dei verbo, temptationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas
abstinentia elidi.
5.
igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro
novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis,
petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum
subiacere. Petite et accipietis, inquit. quaesistis enim et invenistis,
pulsastis et apertum est vobis. tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani
peccatoris memineritis.
EXPLICIT
LIBER TERTULLIANI DE BAPTISMO
|